Theses Historico-Philologicas Consensu Inclyti Philosophorum Collegii Reg. Pomeranorum Academiæ Gryphicæ / Præside Mag. Elia Trägård, Ordin. Philosoph. Adjunct. Et Biblioth. Acad. Præf. Vic. Ad Diem XXI. Decembr. MDCCLXX. ... Publice Examinandas Sistit Andreas A. Tillaeus Westmannus. Gryphiswaldiæ : Literis A. F. Röse Reg. Acad. Typogr., [MDCCLXX?]
Inhalt
- PDF [1]Titelblatt
- PDF 3 Thes. I. Linguam, seu orationem aeque ac rationem, primo homini fuisse concreatam, ex historia creationis Mosaica Gen. II. certo concludere possumus.
- PDF 4 Th. II. Verba f. Historici eod. Cap. V. 19. clare fatis innuunt, animalia a DEO creata ad Adamum adducta suisse, illis nomina ut imponeret. Hanc quoque cujusvis denominationem ex ipsius natura desumtam fuisse, ulla cum ratione negari nequit.
- PDF 5 Th. III. Infelices turris Babelicae structores tantae molis atque altitudinis, quod moliebantur, aedificio, de quo Gen. XI, refugium a nova diluvie sibi parare voluisse omnino frivolum est. Potius a dispersione sibi praeccavere propositum illis fuit.
- PDF 6 Th. IV. Huic operi non totum genus humanum interfuisse statuo; quo posito, utique nec omnes eo tempore viventes inflictae poenae, confusionis nempe linguarum, participes fuerunt.
- PDF 7 Th. V. Divisionem terrae, quae tempore nativitatis Pelegi accidisse narratur Gen. X. 25. verosimile est, non fuisse politicam, sed naturalem. Scilicet universalem ibi innui terrae motum existimo.
- PDF 7 Th. VI. Cogitationes & harum signa voces cum sint innumerae, frustra laborarunt hactenus & in posterum etiam oleum & operam perdunt, qui scripturae, sic dictae, universali inveniendae operam dederint.
- PDF 8 Th. VII. In quibusvis linguis paucissimae voces sunt signa rerum arbitraria & sane, si vocum omnium etyma nobis essent cognita, nullae omnino tales esse deprehenderentur.
